In the Post Today

“Pro dolor, sunt sat multi, qui mira progressione artium abnormiter capti, latinitatis studia et alias id genus disciplinas repellere uel coercere sibi sumant, ut quam maxime calculis et rationibus dediti et machinatores nouae aetatis sint ciues. Hac ipsa impellente necessitate, contrarium prosequendum iter esse putamus. Cum prorsus in animo id insideat, quod magis natura et dignitate hominis dignum sit, ardentius acquirendum est id quod animum colat et ornet, ne miseri mortales similiter ac eae, quas fabricantur, machinae, algidi, duri et amoris expertes exsistant.”
Ioannes PP. XXIII. (1)

Aetate nostra, qua gentes magis magisque coalescunt et orbis terrarum uidetur contrahi, magni momenti est latinitate uti et frui uinculo unitatis ecclesia praeeunte, quae iam pridem omnes nationes complexu suo contineat (2).  Sermo latinus natura uniuersali, firma, non uulgari inter omnes excellit sermones (3).  Latinitas cum studiis humanitatis deditis, praesertim eis, qui rebus sacris, historicis, antiquis studeant, lingua sit domestica (4) et instrumentum ad disputandum praestans (5), quasi magnifica uestis (6) oportet indui rebus peruestigatis cognitisque. Nos igitur, quibus latinitatem, cui tempora nostra minus fauere uideantur (7), multum in diebus nostris posse persuasum est, omnium professionum uniuersitatiumque latinae linguae peritos inuitantes, in Campo Santo Teutonico a basilica Vaticana opacato apud Institutum Romanum Societatis Goerresianae dies latinitatis uiuae (24./25. 3. 2012), quibus diebus sermo Latinus in usum doctrinae et humanitatis recipiendus uigeat, celebrabimus. In conuiuio uersantibus et excursionem facientibus facultas colloquendi dabitur, quaestiones lectionibus positae disputentur. Lectores horae tertiam aut sextam partem quaestiones, quibus studeant, tractabunt latine. Praesertim cum de theologia et de rebus historicis et de eis materiis agatur, quibus monumenta ueterum et sapientiam in Graecorum Romanorumque inclusam litteris cognoscamus (8), tamen lectores aliorum professionum et artium peritos admittentur. In animo habemus lectiones litteris mandare. Vos rogamus, ut usque ad 31. 12. anni currentis uel electronice uel per cursorem publicum ad inscriptionem infra memoratam (tempus orationis desideratum indicantes) propositiones uestras mittatis, quibus curriculum uitae et commentarium orationis (ccc fere uerborum) latine conscriptum apponatis. Merita eorum, qui latinitatem lectionibus suis alant et augeant, praemeditantes, eis omnibus iam maximas agimus gratias.

(1) Ioannes XXIII, Allocutio ad eos, qui Romae primum Ciceronianum Conuentum ex omnibus nationibus egerunt, 7. Apr. 1959, AAS (1959), 301-302, spec. 302.
(2) Pius XI, epist. ap. Officiorum omnium, 1. Aug. 1922, AAS 14 (1922), 449-458, spec. 452.
(3) Cf. e.g. ibid. Pius XI, Motu Proprio Litterarum Latinarum, 20. Okt. 1924, AAS 16 (1924), 417-420, spec. 417. Ioannes XXIII, const. ap. Veterum Sapientia, AAS 54 (1962), 129-135, spec. 130-131. Benedictus XVI, ex. ap. Sacramentum Caritatis, AAS 94 (2007), 105-180, spec. § 62.
(4) Benedicti XVI Allocutio, Latinitas 54 (2006), 19.
(5) Ibid.
(6) Cf. Litterarum Latinarum, l.c.
(7) Ioannes Paulus II, Quid nos Vergilius doceat, Latinitas 30 (1982) , 3-6, §8.
(8) Cf. Veterum Sapientia, l.c., spec. 129.

Advertisements

16 thoughts on “In the Post Today

  1. I am sorry, dear Scarlet, maybe you change your mind? Basically its the invitation to come to Rome on the 24th and 25th of March next year, get sloshed and gibbel-gabbel Latin: Dies Latinitatis vivae. Of course started by German Catholic students.

    Roma! Cervisia! Summum bonum! Melior, LGS?

  2. Ah il dolci will be phantastic – gelato, granita and pignolata from Sicily, panna cotta from the North, zucotto – and of course tiramisu and zabaione …

    Of course, it is disciplined nonsense, Nurse Myra.

    Latin, dear Boxer – pizza, not gyros.

Comments are closed.